Mons Albanus (Latium)

Vide etiam paginam discretivam: Mons Albanus (discretiva).
Mons Albanus — chartula cursualis anni 1910

Mons Albanus (Italiane Monte Cavo) est mons secunda altitudine collium Albanorum a Roma circiter 25 km austro-orientem versus situs. Quod cacumen coniforme 949 m altum in finibus Rochae de Papa stat, unde via sacra antiqua etiam nunc ad montem ducit. Mons Albanus olim ignes vomebat, donec anno fere 8 000 a.C.n. exstinctus est, quamquam semel saltem arsisse videtur saeculo VII a.C.n.[1] Praesertim saeculis XVIII et XIX mons Albanus a pictoribus saepe figuratus est more bucolico. Nomen Italianum creditur ex vico quodam cepisse cui nomen erat Cabo. Sunt qui Cabum illud idem esse ac Rocham de Papa censeant.

Ad summum montem praeter viam sacram (quamquam hodie profana est) via vehicularis (Strada per Monte Cavo, 4.77 km) ducit. Viatoribus hodiernis magnificus ex monte Albano prospectus pateret, nisi telecommunicationis antennarum silva militarique saepimento aliquatenus impediretur.

  1. Liv. 1.31.1 Devictis Sabinis cum in magna gloria magnisque opibus regnum Tulli [sc. Hostili] ac tota res Romana esset, nuntiatum regi patribusque est in monte Albano lapidibus pluvisse.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search